16.12.2005
Moderatores Erythraei decreverunt, ut tutatores pacis occidentales, limitem inter Aethiopiam et Erythraeam custodientes, expellerentur. Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, hoc decretum damnavit et Consilium Securitatis flagitavit, ut aboleretur.
Sunt inter custodes limitis Americani, Canadenses Europaeique, qui intra decem dies abire debent. Finni ex eis sunt septem.
Si tutatores pacis abierint, verendum est, ne novum bellum inter Erythraeam et Aethiopiam exardescat.
In illo bello, quod aliquot annis ante inter Aethiopiam et Erythraeam gestum est, circiter septuaginta milia hominum mortui esse aestimantur.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)