Dies Sanctae Luciae
16.12.2005

Sancta Lucia fuit femina Syracusana, quae inter persecutiones imperatoris Diocletiani anno trecentesimo quarto mortua est.

Dies eius festus est tertius decimus mensis Decembris, qui fuit ante Kalendarium Gregorianum brevissimus dies totius anni.

In terris septentrionalibus dies Sanctae Luciae duodevicesimo saeculo celebrari coeptus est. In Finnia ille dies praesertim a Finno-Suetis iam septuaginta annos observatur.

In urbe Helsinki puella, quae inter complures candidatas Sancta Lucia creatur, in ecclesia cathedrali coronatur atque veste candida vestita et coronam candelis ardentibus ornatam capite gerens processione sequente per urbem vehitur.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

... and for more Latin news, check out Ephemeris!