Merkel Germanis acceptissima
09.12.2005

Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae nuper electa, brevi tempore admodum magnam civium suorum gratiam inisse videtur.

Ex demoscopia enim recens facta patet undesexaginta centesimas Germanorum eam munere suo bene fungi putare.

Huc accedit, quod dimidia fere pars populi aestimat novam coalitionem administratricem, quae ex democratis Christianis et democratis socialibus constat, opus suum magna cum laude aggressam esse.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more Latin news, check out Ephemeris