09.12.2005
In Venetiola comitia parlamentaria habita sunt, quorum victores se professi sunt socii praesidentis Hugo Chavez.
Partes enim ei faventes nuntiaverunt sibi contigisse, ut omnibus centum sexaginta septem sedibus parlamenti nationalis potirentur.
Causa eius rei mirabilis videtur esse, quod factiones regimini oppositae recusaverunt, quominus comitiis interessent.
Censebant suffragari operae pretium non esse, quod omnes fere curatores electionum in asseclis praesidentis Chavez numerarentur.
Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)
For more Latin news, check out Ephemeris