Tumultus Franciae rarescunt
18.11.2005

Tumultus, qui in urbibus Franciae iam tres septimanas continuantur, rarescere coeperunt. Adhuc duo milia nongenta vehicula cremata sunt et centum fere aedificia damna ceperunt.

Duo milia octingenti homines deprehensi, sescenti in carcerem coniecti sunt. Maior pars horum, ut rettulit Nicolas Sarkozy, minister a rebus interioribus, custodibus publicis antea noti erant. Lex ante quinguaginta annos lata apud Francos in usum recepta est, ex qua moderatores regionales commeatus hominum nocturnos et coetus multitudinum vetare atque perquisitiones in domiciliis suspectorum suscipere possunt.

Parlamentum Franciae illam legem hac septimana in tres menses prorogavit. Hodie in Francia circiter quinque miliones musulmanorum habitant, ex quibus tantum dimidia pars civitatem habet. Sunt, qui dicant musulmanorum numerum esse octo milionum, id est plus quam decimam partem totius populi. Pauperrimi eorum in suburbiis habitant, in quibus iam antea tumultus violenti haud raro occurrerunt.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)