18.11.2005
Res in Iraquia male gestae efficiunt, ut praesidens George W. Bush apud cives suos minus minusque gratia valeat.
Ex interrogatione, quam periodicum Newsweek faciendam curavit, apparet tantum triginta sex centesimas Americanorum actiones eius sustinere. Duodeseptuaginta centesimae facta praesidentis indignantur atque tantum dimidia pars civium eum virum probum et sincerum habent.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)