Israelem esse delendum
04.11.2005

In conventu studentium Teherani habito Mahmoud Ahmadinejad, praesidens Iraniae, Israelem maculam appellavit, quae ex charta geographica delenda esset.

Praeterea omnes moderatores islamicos, qui relationes cum Israele restituere conarentur et exsistentiam eius agnoscerent, vehementer vituperavit, quod orbis islamici deditionem et interitum confiterentur.

Sententia praesidentis Ahmadinejad a membris Unionis Europaeae et a Consilio Securitatis Nationum Unitarum damnata est.

Ahmadinejad autem verba sua non recantavit sed affirmavit se nomine nationis Iranianorum locutum esse.

Nihilo minus addidit Iraniam libro fundamentali Nationum Unitarum obligari neque vim contra Israelem adhibituram esse.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)