Londinium in Europa carissimum
04.11.2005

Pretiis mercedum et servitiorum comparatis, in actis, quibus titulus est Financial Times, Londinium carissima urbs Europaea nominata est.

Ibi enim pretia plus quinque centesimis maiora esse quam in medio aliis in terris Unionis Europaeae. Intra regionem, ubi eurones in usu sunt, carissimos esse Parisios, ceteris vilius Matritum, extra illam regionem vilissimam Varsaviam.


Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)