28.10.2005
Altera suffragia comitiorum praesidentialium die Dominico (23.10.) in Polonia facta sunt. Superior fuit Lech Kaczynski, candidatus factionis conservativae nomine "Lex et Iustitia", qui quinquaginta quattuor centesimas votorum accepit.
Illius factio etiam in comitiis parlamentariis ante unum mensem habitis victoriam reportavit. Donald Tusk, competitor eius ex factione liberali, quadraginta sex centesimas ex votis obtinuit.
Ad urnas una et quinquaginta centesimae civium accesserunt. Kaczynski, praesidens Poloniae designatus, censet de eurone, apud Polonos anno bis millesimo decimo in usum accipiendo, suffragium populi faciendum esse.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)