Operistitium in Islandia feminarum
28.10.2005

Die Lunae plus viginti milia feminarum ex sedibus operis in vias urbis Reykjavik egressae sunt, ut contra differentias inter mercedes feminarum et virorum reclamitarent.

Feminae enim in Islandia in medio sexaginta quattuor centesimas ex illa mercede accipiunt, quae viris solvitur.

In Finnia mercedes feminarum circiter viginti centesimis minores sunt quam virorum. Primum operistitium pro paritate mercedum feminae Islandienses triginta annis ante fecerunt.

In politica quidem condiciones illarum his annis meliores factae sunt. Ex delegatis parlamentariis Islandiensibus tertia pars sunt feminae, cum anno millesimo nongentesimo septuagesimo quinto tantum quinque centesimae fuerint.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)