28.10.2005
His diebus primae nives in maiorem partem Finniae ceciderunt. In regionibus septentrionalibus clivi cum anabathris aperti sunt et semitae sunt iam in usu scridatorum.
Peregrini, qui Finniam petere solent, ut athleticam hibernam exerceant, plures fore aestimantur quam anno proxime praeterito, quo centum quindecim milia numerabantur.
Commeatus vehicularis fit apud Finnos mensibus hibernis lentior, nam a Kalendis Novembribus usque ad mensem Martium vel Aprilem velocitas maxima vehiculorum in viis publicis ad octogena, in viis autocineticis ad centena chiliometra horalia circumscripta est.
Praeterea illo tempore autocineta propter lubricitatem viarum canthis hiemalibus ornata esse debent.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)