Influentia avium diffunditur
21.10.2005

Influentia avium iam ad portas Moscuae advenisse videtur. Narratur enim magnam gallinarum, anatum et anserum copiam ex illo morbo virali in regione Tula ante Moscuam sita perisse.

Apparuit illud virus letale ex eo genere esse, quod ex animalibus in homines transire posset. Etiam medici Macedoniae de uno casu suspicioso nuntiaverunt, Huc accedit, quod aliquot aves ferae in Romania inventae symptomata illi epidemiae congruentia ostenderunt.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)