21.10.2005
Regimen Italiae decrevit in Freto Siculo pontem pensilem faciendum esse, quo continens Italia cum Sicilia coniungeretur.
Agitur de ponte in toto orbe maximo, quippe cuius longitudo plus trium chiliometrorum futura sit. Quae moles, si omnia prospere successerint, anno bismillesimo duodecimo (2012) in usu publico erit.
Eo perfecto iter ex ima Italia in urbem Messanam decem minutis confici poterit, nam novus pons non solum viam stratam latissimam habebit, sed etiam celeri ferrivia instructus erit.
Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)