De tabaco in Sinis consumendo
14.10.2005

Constat consumptionem tabaci in Sinis omnium maximam esse, cum fumatorum numerus ibidem trecenta quinquaginta milionum efficiat.

Inde conici potest tertium quemque Sinensem fumificare. Quae cum ita essent, magistratus Sinarum, cum illum abusum in civitate sua coercere vellent, tractatui internationali subscripserunt, qui eo tendit, ut mortes e fumificatione secutae deminuerentur.

Continentur illo documento leges de tabaco commendando et vendendo. Huc accedit, quod omnia automata tabacaria ex Sinis amovebuntur.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)