De Turcia et Crotia in UE asciscendis
07.10.2005

Post longas disputationes Unio Europaea die Lunae constituit, ut consultationes de Turcia in Unionem asciscenda incoharentur.

Putantur autem illae consultationes fore longae et minime decem annorum, cum necesse sit, ut Turci democratiam, iura humana legesque revereantur, antequam in Unionem accipiantur.

José Manuel Barroso, praeses Commissionis Europaeae, monuit Turciam animos civium Europaeorum sibi conciliare debere, nam illos imprimis de Turcis asciscendis decreturos esse; Turciam quidem eodem modo tractandam esse quo ceteras nationes candidatas, sed consultationes cum illa severae et honestae essent.

Etiam cum Croatia de adhaesione consultari coeptum est. Mense Martio consultationes cum Croatis dilatae sunt, cum illi omnes suos de criminibus belli suspectos in tribunal Haagense non tradidissent. Nunc autem Carla del Ponte, accusatrix principalis, affirmavit Croatiam cum tribunali plene cooperari.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)