07.10.2005
Periculum obesitatis Americanis imminet. Ex investigatione, in qua corporis pondus quattuor milium hominum per triginta annos observabatur, apparuit septuaginta centesimas feminarum et nonaginta centesimas virorum esse obesos.
Periculum in eo est, quod homines pingues magiss quam ceteri morbis cardiovascularibus et diabetae atque quibusdam cancri generibus expositi sunt.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)