Quid Bush dixerit
30.09.2005

George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, concivibus suis suasit, ut energiae parcerent, usum autocinetorum privatorum deminuerent et commeatui vehiculari publico faverent.

"Utinam Americani", inquit, "talibus itineribus abstineant, quae necessaria omnino non sunt."

Quae consilia eam ob causam dedit, quod saevae tempestates regionibus petroleum producentibus magno detrimento fuerunt.

Monuit singulos cives in illa rerum condicione pro virili parte bono publico servire posse. Americani intellegerent procellis effectum esse, ut oeconomia nationalis in magnas difficultates vocaretur.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)