23.09.2005
Apud Germanos die Dominico comitia parlamentaria facta sunt, ex quibus factiones principales aequo Marte discesserunt, nam et Democratae Christiani et Democratae Sociales tertiam fere partem suffragiorum obtinuerunt.
lli in novo parlamento ducentos viginti quinque, hi ducentos viginti duos delegatos habebunt.
Eventus quidem comitiorum usque ad diem mensis Octobris secundum incertus manebit, quo die in regione urbis Dresdae suffragia dabuntur.
Ibi enim comitia procrastinata sunt, quia unus ex candidatis paulo ante electiones mortuus est.
Factionibus principalibus inter se litigantibus consultationes de novo regimine constituendo sunt difficiles. Et Gerhardus Schröder, cancellarius foederalis hodiernus, et Angela Merkel, dux oppositionis conservativa, cancellariatum sibi flagitat.
José Manuel Barroso, praeses Commissionis Europaeae, ait se sperare, ut novum regimen Germanorum quam primum constitueretur; Germaniam esse motrum Europaeorum, sine quo Europa non recrearetur.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)