23.09.2005
Coreani Septentrionales polliciti sunt se nuclearibus armis et electrificinis renuntiaturos et ad tractatum internationalem de proliferatione nucleari vetanda accessuros esse.
Consultationibus multilateralibus, quae ultra biennium duraverunt, intererant Coreani Meridionales, Americani, Iapones, Russi, Sinenses, qui contra Coreanis Septentrionalibus petroleum et energiam promiserunt.
Praeterea nationes consultationum participes ad relationes diplomaticas cum Coreanis Septentrionalibus restituendas iam paratae erant.
At postridie eius diei, quo concordia constituta est, Coreani Septentrionales nuntiaverunt se programmata nuclearia non esse deposituros, antequam ab Americanis reactoria accepissent, quibus vis nuclearis ad usus civiles apta pararetur.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)