16.09.2005
Principes centum septuaginta fere civitatum postridie Idus Septembres (14.9.) Novum Eboracum sive in urbem New York concurrerunt, ut sexagesimum Nationum Unitarum annum conventu sollemni celebrarent.
Ex Finnia huc venit praesidens Tarja Halonen. Qua in sessione participes documentum amplissimum comprobaverunt, quod rerum periti e diversis nationibus oriundi ante conventum generalem conscripserant.
Agitur in hoc libello de summis rebus ad totum globum terrestrem pertinentibus, quarum in numero sunt progressus, iura humana et rationes ad periculum terrorismi avertendum.
Restabant tamen aliquot themata, de quibus non convenerat, ut dearmatio nuclearis et quaestio, quomodo notio terrorismi definiretur.
Neque impedimenta mercaturae internationalis amoveri potuerunt, quamquam tale consilium iam diu in votis populorum egentiorum est.
Reijo Pitkäranta (?)
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)