09.09.2005
Tempestas verticosa nomine Katrina regionibus circa fauces fluminis Mississippi iacentibus calamitatem ambitalem attulit, quae maxima in historia Americae septentrionalis esse iudicatur.
Perruptis vi tempestatis aggeribus, quibus urbs Nova Aurelia muniebatur, regiones infra superficiem maris sitae diluvio coopertae sunt. Minora erant damna in parte urbis altiore, a Francogallis condita. Greges latronum armati, qui per urbem grassabantur, anxietatem et metum hominum auxerunt. Iam plus decies centena milia hominum ex regione calamitosa in alias civitates Americae septentrionalis confugerunt aut evacuati sunt.
Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)