Novae tempestates imminent
09.09.2005

Investigatores Universitatis Coloratensis censent verisimile esse, ut altera verticosa tempestas magnae ferocitatis in oram orientalem Americae septentrionalis mense Septembri aut Octobri incidat: cum tempus, quo vertices ventorum ferorum oriri soleant, nondum ad finem appropinquaverit, verisimilitudinem novae tempestatis verticosae quadraginta trium centesimarum esse.

Frequentia turbinum exceptionalium ab eo originem habet, quod Oceanus solito calidior est neque venti mitiores et variationes temperaturae, quibus vires tempestatum leniuntur, his mensibus occurrerunt. Sunt, qui arbitrentur insolitas proximorum annorum tempestates, diluvia siccitatesque calefactioni climatis longinquae deberi, quam actiones hominum effecerint.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)