02.09.2005
Civitates Americae Septentrionalis prope oram Sinus Mexicani sitae septimana ineunte tempestate horribili, cui nomen Katrina inditum, gravissime afflictae sunt.
Quot homines illa clade interierint, nondum exacte constat, sed numerus mortuorum iam multorum centenorum esse existimatur.
Regio calamitate pessime vastata ab Ludoviciana usque ad Floridam extenditur.
Nova Aurelia, urbs maritima, quae iam ante tempestatis ortum iussu magistratuum tota fere incolis evacuata erat, etiam maiora detrimenta cepisset, nisi procella cursu mutato eam paululum praeterisset.
Biduo post tamen novum periculum apparuit: aggeres enim, qui ad tutelam Novae Aureliae infra superficiem maris iacentis exstructi erant, vi ventorum multis locis fracti sunt, quo factum est, ut massae aquarum e lacu Pontchartrain in urbem influerent et quattuor huius partes obruerent.
Ita cives, qui ibidem remanserant, fluctibus circumdati in tecta domuum et in alia loca editiora confugere coacti sunt.
Multitudo autem hominum circiter viginti milium in magnam palaestram constipata est, ubi inopia omnium rerum necessariarum laborans auxilium exspectat.
Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)