Die XXVIII mensis augusti MMV: Pontifex maximus recepit superiorem generalem confraternitatis Pii X
Sancta Sedes Confraternitasque Pii X, quae ob schisma in excommunicationem incucurrit, via unitatis restituendae processerunt. Pontifex Maximus Benedictus XVI in Arce Gandulfiana (vulgo: Castel Gandolfo) Confraternitatis superiorem generalem, Bernardum Falley nomine, auditurus allocuturusque recepit. Ecclesiae amantes atque plenam communionem exoptantes eos convenisse Ioachim Navarro-Valls, qui pro Sede Apostolica loqui solet, postquam unus alium audivit ac allocutus est, affirmavit adens utramque partem sibi hac in re difficultatis consciam tamen in animo habere gradatim spatioque temporis rationi congruente procedere. Confraternitas Pii X ut cum Summo Pontifice his diebus in Arce Gandulfiana commorante colloqueretur petivit, nam cum Josephus Cardinalis Ratzinger creatus fuisset Summus Pontifex hoc signum aestimaverant contra eos, qui fidem rebus huius temporis conformandam iudicant.