Nuntii Latini's back ...

De Carelia recuperanda
26.08.2005, klo 00.41

Finito bello mundano secundo magna pars Careliae Finnicae ad Unionem
Sovieticam annexa est.

Unione Sovietica dissoluta de illa regione recuperanda apud Finnos diu multumque disceptatum est, praesertim cum praesidens Boris Jeltsin confessus esset bellum, quod dicitur hiemale, iniuria Stalini contra Finniam commissum esse.

Hodie, cum plerique ex eis circiter quadringentis milibus hominum, qui domibus relictis ex Carelia evacuati sunt, iam diem obierint, pauciores inveniuntur, qui illam velint recuperare.

Ex demoscopia nuper facta patet vix tertiam partem civium adhuc desiderare, ut Carelia a Russis occupata Finnis restituatur.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)