Raffarin munus deposuit (03.06.2005)

Quantam vim exitus suffragii in politicam Francogalliae domesticam habuerit, inde quoque elucet, quod primus minister Jean-Pierre Raffarin iam biduo post se magistratu abdicare coactus est.

In locum eius successit Dominique de Villepin, vir quinquaginta duos annos natus et in re publica iam diu versatus.



Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)