Spatium Finniae aerium violatum (27.05.2005)

Aeroplana Russiae speculatoria et oneraria, inter Russiam et Kaliningradum per Sinum Finnicum commeantia, hoc anno iterum iterumque in spatium Finniae aerium penetraverunt.

Matti Vanhanen, minister Finniae primarius, censet illos volatus vix fuisse provocatorios; necesse tamen esse, ut Russi de spatio Finniae ita violato rationem reddant.

Omnes casus, in quibus aeroplana Russica in partem Finnorum declinaverunt, per instrumenta radioelectrica et photographemata confirmati sunt.

Urbs Kaliningrad, olim Königsberg, post secundum bellum mundanum ad Unionem Sovieticam cum regionibus circumiacentibus annexa est et illa dissoluta pars Russiae separata mansit.


Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)