Tumultus in Usbekistania orti (20.05.2005, klo 09.16)

In urbe Andizan Usbekistaniae orti sunt tumultus, in quibus complures centeni homines vitam amiserunt, cum milites regiminis turbas reclamantium sclopetando dispergerent.

Unio Europaea et confoederatio Nato regimen Usbekistaniae reclamatoresque monuerunt, ut stragem evitarent et modo pacifico rem restituerent. Islam Karimov, praesidens Usbekistaniae, greges extremistarum musulmanorum de tumultibus accusat, sed sunt qui censeant vim contra reclamatores adhibitam esse, ut Usbekistaniani, quorum sunt viginti sex miliones, intellegerent, quae futura esset sors eorum, qui potestati praesidentis resistere auderent. Illa autem ratio valere non videtur. Tumultus enim in novas regiones, quae sunt prope fines Kirgisiae, iam extensi esse dicuntur. Testes oculati narrant in illud confinium circiter quinque milia hominum violentiam timentium confluxisse. Status rerum et Russos et Americanos sollicitat, nam utrique volunt, ut stabilitas in Usbekistania maneat.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)