Norvegia centenaria (20.05.2005, klo 09.10)

In Norvegia die septimo decimo mensis currentis (17.5.) fuit dies festus nationalis, quo independentia centenaria celebrabatur. Sollemnia per totum annum, maxime autem mense Iunio, fient.

Norvegi sui iuris facti sunt, cum unio, quam cum Suetis habebant, post suffragium populi anno millesimo nongentesimo quinto (1905) dissolveretur. Nationalis dies festus a Norvegis illo mensis Mai die celebratur, quia patria eorum abhinc centum nonaginta unum annos, id est die septimo decimo mensis Mai anno millesimo octingentesimo quarto decimo (17.5.1814), suam constitutionem accepit et unione cum Suetia iuncta a Dania separata est.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)