Summus Pontifex Benedictus XVI missa inaugurali pontificatus sui celebrata insignia pontificialia, pallium et anulum piscatoris, accepit. In Platea Petrina civitatis Vaticanae centum quadraginta delegationes peregrinae et plus quadringenta milia hominum missam audiebant.
Per televisionem sollemnia in totum orbem terrarum transmissa sunt. Sermoni Latino, quae est lingua officialis ecclesiae catholicae, interposita sunt octo alia idiomata, quibus praesentia globalis variarum nationum et culturarum illustraretur. In sollemni homilia, quam auditores longissimis plausibus acceperunt, Benedictus XVI ad unitatem omnium Christianorum his verbis appellavit: ?In initio pontificatus mei?, inquit, ?vos omnes atque omnes fideles traditionum religiosarum, quas repraesentatis, sicut etiam omnes illos, qui veritatem animo sincero quaerunt, firmiter invito, ut in mutua comprehensione, reverentia, amore una fiatis pacis artifices. . . Nolite timere. Nolite Christum timere, qui nihil tollit sed omnia dat.?
Tuomo Pekkanen Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE) (used with permission)
Posted by david meadows on May-05-05 at 4:45 AM Drop me a line to comment on this post! Comments (which might be edited) will be appended to the original post as soon as possible with appropriate attribution.