Die Lunae corpus pontificis in altaribus Basilicae Sancti Petri expositum est, ut multis centenis milibus hominum, summis infimis, civibus peregrinis, copia daretur ei ultimum vale dicendi.
Funus sollemne, quo ducenti primores nationum et tres miliones hominum conventuri esse existimantur, die Veneris hora undecima celebratur.
Iustis supremis confectis papa Ioannes Paulus II sepulcri locum in crypta Basilicae Sancti Petri habet, ubi etiam ossa praedecessorum eius condita sunt.
Posted by david meadows on Apr-13-05 at 4:58 AM Drop me a line to comment on this post! Comments (which might be edited) will be appended to the original post as soon as possible with appropriate attribution.