Sententiae moderatorum mundi (8.4.2005)

Quam magni papa Ioannes Paulus II aestimatus sit et aestimetur, vel inde apparet, quid diversi moderatores mundi de obitu eius certiores facti publice dixerint.

George Bush, praesidens Civitatum Americae Unitarum, ait magnum defensorem libertatis hominum vita abisse.

Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, Ioannem Paulum virum pacis semper auctorem et laudatorem descripsit.

Alexander Kwasniewski, praesidens Poloniae, censuit illum papam civem Polonum omnium temporum maxime insignem esse, sine quo patria sua liberata non esset.

Tarja Halonen, praesidens Finniae, papam mortuum dolens: "Genus humanum", inquit, "fortem propugnatorem pacis amisit.

Neque enim ille intra muros Vaticanos sedere voluit, sed multis itineribus quoquoversus factis multos homines conveniebat et indefesse pro pace et cooperatione ecclesiarum oecumenica loquebatur.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)